- IDUME
- IDUMEet IDUMAEA, regio Syriae ab Edom, fil. Esau, sic dicta. Hîc, praeter aliasurbes, Gaza nobilis, ubi Cambyses in Aegyptum properans thesauros suos reposuit Lucan. Civ. Bell. l., 3. v. 216.Gazaque et arbusto palmarum dives Idume.Idumaei, ab Idume Mart. l. 2. Epigr. 2. cuius epigraphe. ad Caes. Domit.Frater Idumaeos meruit cum partre triumphos:Ab Esavo orti, a Davide subacti, iugo postea excusso, a Iosaphato, cum Ammonitis miraculose devicti, Hierosolymâ a Chaldaeis obsessâ, his se iunxêrunt, in eandem dein servitutum, iusto Dei iudicio, prolapsi. A Iuda Maccabaeo ad Iudaismum adacti, Hierosolymam patriam suam, urbem sanctam, urbem communem, et Metropolim appellare didicêrunt. Ioseph. de Bell. Iud. Hos Philo l. de Monarch. cum Iudaeis, per omnia iisdem iuribus fruitos, narrat, nisi quod a Consilio Sanhedrim excluderentur, quibus Iudaea mater non contigisset. Vide libb. Regum, Paralip. Prophet. etc. Ioseph. quoque in Antiqq. Salian. Tornielum, etc. Vicina Iudaeae ad Mer. Iudaeam, inter Arabiam et Aegyptum; et ipsa aliquando Iudaeae pars, aut saltem Iudaeae subdita, versus oram litor. maris Medit. Nunc valde sterilis et arenosa, sub Turcis, regio est. Plin. l. 5. c. 12. Strabo l. 16. p. 749. et 760. et Lucan. Civ. Bell. l. 3. v. 216. 2. Reg. c. 8. v. 21.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.